Discuz!NT
欢迎 游客 , 注册 | 登录 | 会员 | 界面 | 简洁版本 | 在线 | 帮助
商都网教育宝典宝库

发表新主题 回复该主题
本主题被查看492次, 共1个帖子, 1页, 当前为第1页     选择页数: 1      跳转到第   上一主题   下一主题
标题: 创世纪拉丁版选段
超级版主
UID: 70
来自:
精华: 180
积分: 16938
帖子: 15652
注册: 2007-10-22 9:12:00
状态: 离线
威望: 386.00
金钱: 4088.60 元
只看楼主 2008-03-07 16:54
创世纪拉丁版选段
CAPUT 1
  1  in principio creavit Deus caelum et terram

  2  terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas

  3  dixitque Deus fiat lux et facta est lux

  4  et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras

  5  appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus

  6  dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis

  7  et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita

  8  vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus

  9  dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita

  10  et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum

  11  et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita

  12  et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum

  13  factumque est vespere et mane dies tertius

  14  dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos

  15  ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita

  16  fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas

  17  et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram

  18  et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum

  19  et factum est vespere et mane dies quartus

  20  dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli

  21  creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum

  22  benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram

  23  et factum est vespere et mane dies quintus

  24  dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita

  25  et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum

  26  et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra

  27  et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos

  28  benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram

  29  dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam

  30  et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita

  31  viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus
#1  
发表新主题 回复该主题
本主题被查看492次, 共1个帖子, 1页, 当前为第1页     选择页数: 1      跳转到第







现在的时间是 2008-07-26 03:54:20

版权所有 商都网教育宝典
         Powered by Discuz!NT 1.0.6666    Copyright © 2001-2008 Comsenz Inc.
Processed in 0.192 seconds